Ades Pater supreme,
quem nemo vidit unquam,
Patrisque sermo Christe,
et Spiritus benigne.
5
O Trinitatis huius
vis una, lumen unum,
Deus ex Deo perennis,
Deus ex utroque missus.
Fluxit labor diei,
10
redit et quietis hora,
blandus sopor vicissim
fessos relaxat artus.
Mens aestuans procellis
curisque sauciata
15
totis bibit medullis
obliviale poclum.
Serpit per omne corpus
Lethaea vis, nec ullum
miseris doloris aegri
20
patitur manere sensum.
Lex haec data est caducis
Deo iubente membris,
ut temperet laborem
medicabilis voluptas.
25
Sed dum pererrat omnes
quies amica venas,
pectusque feriatum
placat rigante somno:
Liber vagat per auras
30
rapido vigore sensus,
variasque per figuras,
quae sunt operta, cernit.
Quia mens soluta curis,
cui est origo caelum,
35
purusque fons ab aethra
iners iacere nescit.
Imitata multiformes
facies sibi ipsa fingit,
per quas repente currens
40
tenui fruatur actu.
Sed sensa somniantum
dispar fatigat horror,
nunc splendor intererrat
qui dat futura nosse.
45
Plerumque dissipatis
mendax imago veris
animos pavore maestos
ambage fallit atra.
Quem rara culpa morum
50
non polluit frequenter,
nunc lux serena vibrans
res edocet latentes.
At qui coinquinatum
vitiis cor inpiavit,
55
lusus pavore multo
species videt tremendas.
Hoc patriarcha noster
sub carceris catena
geminis simul ministris
60
interpres adprobavit.
Quorum reversus unus
dat poculum tyranno,
ast alterum rapaces
fixum vorant volucres.
65
Ipsum deinde regem
perplexa somniantem
monuit famem futuram
clausis cavere acervis.
Mox praesul ac tetrarches
70
regnum per omne iussus
sociam tenere virgam
dominae resedit aulae.
O quam profunda iustis
arcana per soporem
75
aperit tuenda Christus,
quam clara! quam tacenda!
Evangelista summi
fidissimus magistri
signata quae latebant
80
nebulis videt remotis:
ipsum tonantis agnum
de caede purpurantem,
qui conscium futuri
librum resignat unus.
85
Huius manum potentem
gladius perarmat anceps
et fulgurans utrimque
duplicem minatur ictum.
Quaesitor ille solus
90
animaeque corporisque
ensisque bis timendus
prima ac secunda mors est.
idem tamen benignus
ultor retundit iram
95
paucosque non piorum
patitur perire in aevum.
Huic inclitus perenne
tribuit Pater tribunal,
hunc obtinere iussit
100
nomen supra omne nomen.
Hic praepotens cruenti
extinctor antichristi,
qui de furente monstro
pulchrum refert tropaeum.
105
Quam bestiam capacem
populosque devorantem,
quam sanguinis charybdem
Ioannis execratur.
Haec nempe, quae sacratum
110
praeferre nomen ausa est,
imam petit gehennam
Christo perempta vero.
Tali sopore iustus
mentem relaxat heros,
115
ut spiritu sagaci
caelum peragret omne.
Nos nil meremur horum,
quos creber inplet error,
concreta quos malarum
120
vitiat cupido rerum.
Sat est quiete dulci
fessum fovere corpus:
sat, si nihil sinistrum
vanae minentur umbrae.
125
Cultor Dei memento
te fontis et lavacri
rorem subisse sanctum,
te chrismate innotatum.
Fac, cum vocante somno
130
castum petis cubile,
frontem locumque cordis
crucis figura signet.
Crux pellit omne crimen,
fugiunt crucem tenebrae:
135
tali dicata signo
mens fluctuare nescit.
Procul, o procul vagantum
portenta somniorum,
procul esto pervicaci
140
praestigiator astu!
O tortuose serpens,
qui mille per Maeandros
fraudesque flexuosas
agitas quieta corda,
145
Discede, Christus hic est,
hic Christus est, liquesce:
signum quod ipse nosti
damnat tuam catervam.
Corpus licet fatiscens
150
iaceat recline paullum,
Christum tamen sub ipso
meditabimur sopore.